HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XIX: De cognitione leprarum

#Levit. XIII

Legem quoque leprae tradidit eis Dominus. Sunt autem quatuor genera leprae, in cute, in capillis, in veste, in domo. Lepra cutis cognoscitur si fuerit in eo albor, id est pallida albedo, vel pustullae, vel cicatrix; maxime si fuerit albo, vel subrufa, ita quidem si locus leprae humilior sit carne reliqua; vel si mutati fuerint capilli in candorem, et solito tenuiores. Lepra vero in capillis, alopecia dicitur, fluentibus capillis. Si in calvitio, vel recalvatione albus, vel rufus color inventus fuerit, plaga leprae est. Adducto itaque leproso ad sacerdotem, sine cujus arbitrio non excludebatur, si lepra nondum ei perspicua fuerat, recludebat eum in domo sua septem diebus. Quibus expletis, si non creverit lepra, iterum recludebat eum aliis septem. Quod si necdum lepra increverat, mundabat eum, id est mundum judicabat, quia scabies erat. Et lavabat homo vestimenta sua, et mundus erat. Cum vero perspicua erat lepra, separabatur ad arbitrium sacerdotis, et habebat vestimenta dissuta, id est facilia ad induendum, vel exuendum; vel solam vestem extrinsecam, ut sic cognosceretur, et caput nudum, ut posset agnosci; et os veste contectum, ne fetorem loquendo diffunderet; et habitabat solus extra castra, ita ut a mortuo nihil differre videretur. Patet, ut dicit Josephus, illos irrisibiles qui dixerunt Moysen lepra fatigatum, et similium ejectorum ducem factum, venisse in Chananaeam cum eis, cum ita quasi immisericors circa leprosos habitus sit, qui tunc maxime misericordia indigebat. Lepra vero vestis lineae, vel laneae, vel pellis, erat macula albida, vel rufa, humilior superficie reliqua, quia corrosiva est, quae cum apparebat, considerabat eam sacerdos. Si perspicua erat lepra, comburebatur vestis; si dubia recludebatur septem diebus. Si creverat macula adjudicabatur leprae. Si non creverat, abluebatur vestis, et recludebatur aliis septem diebus. Si adhuc dubia erat, rumpebat illud a solido. Si tamen iterum alibi macula apparebat, lepra volatilis erat, et comburebatur vestis. Si vero similis macula corrosiva apparebat in domo, prius praecipiebat sacerdos omnia de domo efferri, consideransque valliculas in pariete pallore, vel rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, claudebat ostium domus septem diebus; post quos, si inveniret crevisse lepram, jubebat erui lapides leprosos, et projici extra civitatem et domum, radi intus per circuitum, et pulverem rasurae spargi extra castra, vel extra urbem in loco immundo, et alios lapides substitui in domo, et luto alio liniri domum. Quod si iterum redierit macula, lepra perseverans est, et destruetur domus, et ligna, et lapides; et pulvis extra oppidum projicietur in locum immundum.